Glose
Possedit agrum.Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitae vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, aeterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sedposseditdictum est propossideri fecit.Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit.Viscera.Viscera quae sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultae malitiae inerat.